# Amoenitates academicae. Vol. 1 93

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1, CAPUT POSTERIUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-1/93
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-1/93

Cohaeret adeoque haec species Madreporae uti bacTransversim sectum ca in Ananas seu Bromelia hocce corallium examinavimus, atque tunc ab ima quoque parte optime cernebantur stellarum imagines; sed a se invicem remotiores, quae per medium corpus, ubi lamellae conspiciebantur in apice, transeunt. IV. MADREPORA composita, corporibus proliferis e disco pluribus, margine coadunatis; stellis truncatis, centro cylindraceo-concavis. Fig. X. n. 3. Fungitae octo majores, candidi, pyxidati, quorum pediculi in imo coaliti, ex uno quasi pede ac principio exsurgere videntur. Brom. lith. sp. 2. 39. t. 39. Ejusdem generis tertius luxurians & prolifer fungites gothlandicus, ex octo minoribus infundibuliformibus concretus, qui a proxime memorato non nisi colore & magnitudine discrepant. Brom. lith. Ejusdem generis tertius luxurians, ex septem minoribus calyciformibus compositus, qui hoc a ceteris differunt, quod centralis capitulorum cavitas plana conspiciatur, totaque materia calcaria infarcta. Brom. lith. sp. 2. 40. Ejusdem generis quartus ex quatuor tantum minoribus cyathiformibus fungitis constans, quorum singula c) Hujus etiam figuram habet WOLFART hist. nat. Hals. singula capitula, profundam in centro cavitatem & in ambitu duplicem quasi admodumque elatum marginem ostendunt. Brom. lith. sp. 2. 40.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
