Latin
CAPUT POSTERIUS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1 98
Unproofread scanNot analysed yet
Fig. XIV. Descr. Haec Millepora ramis constat variis, erectis, saepius contiguis Pori sunt contigui, imbricati, fundo acutiori, exteriori margine obtuso, &oblique incisi; ut ab apice, non a basi ramorum, inspecti, fundus eorum appareat. Haec Milleporae species in montibus quoque calcariis haud est infrequens &cinereo saepius occurrit colore. XI. MILLEPORA ramis cylindraceis, dichotomis, seriebus longitudinalibus punctatis. Fig. XV. Coralliorum exilium coagulum lapideum, eo, quo in figura addita cernitur, modo, eleganter coalitum. Massa lapidea ex ramulis corallinis punctatis tam rectis quam inclinatis, saepe etiam ramosis constans, &ad instar vermiculorum uncialis longitudinis, crassitie lumbricis junioribus simili sibi invicem stipatis. Helw. lith. Ang. 50. t. 4. f. 14. 15. Deser. Descr. Ramuli hi corallini sunt dichotomi, teretiusculi, longitudinaliter punctati. Pori juxta longitudinem in seriebus propemodum contiguis disponuntur, lapidem oblique cavant &cavitates formant versus basin cuspidatas, altera parte marginis existente latiore &quasi bipartita. Forma igitur pororum triangularis est. Immo fundus cujusque foveolae, qui a summitate ramulorum intuentium oculis jucunde obversatur, inverse contemplatus prorsus delitescit.