Latin
v
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 1 v
Unproofread scanNot analysed yet
BETULA NANA, quam, PRAESIDE D. D. CAROLO LINNAEO, Med. &Botan. Prof. Reg. &Ord. proposuit LAURENTIUS MAG. KLASE, Smolandus. Horis, ante meridiem, solitis. Upsaliae 1743. Jun. 30. in Audit. Gustav. maj. I. INTRODUCTIO. Opecimen quoddam Academicum editurus, ex infinita rerum dicendarum multitudine varietateque, eam in primis seligendam duxi materiam, quae &minus esset trita, inque scriptis Eruditorum haud ita vulgaris, &juxta tantum in communem conferret utilitatem voluptatemque, quantum ex juvenili Musa exspectari possit. Quemadmodum autem non omnis fert omnia tellus; ita nec cuilibet hominum licet omnia, quae ubivis terrarum inveniri poterunt vegetabilia invisere, in eorumque naturam penitius inquifere. Est igitur cognitio naturalis patriae praeferenda exterarum regionum contemplationibus, idque eo magis, quod idem hoc jubent Regii Collegii Medici constitutiones.