Latin
DISQUISITIO DE SEXU PLANTARUM. III
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 10 116
Unproofread scanNot analysed yet
Superstites foeminae laete quidem creverunt, longa pistilla copiose exseruerunt, sed flores diutissime perdurantes exspectavere quasi conjugem tam longo tempore, ut interea in altera testa fructus ad maturitatem perveniret, ubi etiam pistilla, prorsus alio more, statim emarcuere, postquam mares omne pollen demisissent. Jucundum sane est hoc spectaculum &vere admirandum, foeminas innuptas adeo diversa mora pistilla viridia vegetaque servare nec prius haec finere collabi, quam cum diutissime pollinis masculi afflatui exposita fuerunt. Denique cum aetate jam adfici eaedem hae plantae virgines coepissent, una cum botanicis pluribus calices omnes perquisivi, hos magnos &vegetos deprehendi, sed germina, quotquot erant, fusca, compressa, membranacea, exsucca, &ne minimum quidem indicium cotyledonum, aut pulpae, praebentia. Unde certissime mihi persuasum est, quod memoriae prodidere auctores: Cannabim mare orbam semina subinde tulisse, non aliter effectum esse, quam pollinis ope, vento aliunde advecti. Nulla enim experientia hac facilior, manifestior nulla, in demonstranda generatione plantarum esse potest 1). CLUl) Hoc experimentum, Spallanzanianis e diametro oppositum, multum facit ad corroborandam sententiam Linneanam. Cel. Abbas Spallanzani non loquutus est de statu pistillorum in iis Cannabis individuis, quae nullum pollen antherarum accepisse dicit; fructum illa eodem tempore tulisse narrat cum reliquis stirpibus sibimet ipsis relictis, at semina multo fuisse minora, quod CLUTIA tenella per totos Junii &Julii menses itidem in eadem fenestra camerae meae servabatur. Mas &foemina diversis testis indita erant. Foemina tum fructibus abundabat, &ne vel unicus quidem flos foemineus delabebatur.