# Amoenitates academicae. Vol. 10 175

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 10, GRAMINUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-10/175
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-10/175

Hoc modo omnia Europae Gramina, aeque ac nonnulla exotica, parvo complectebatur libro; distinctio autem illorum in genera, diversis nominibus expressa, ibi non adest; unde eadem scientiae nostrae pars nihilo tamen secius difficilis erat, eamque ob caussam Reformatori totius Scientiae Botanicae, b. m. Arch. & Equit. CAROLO a LINNE deferebatur, qui Gramina, una cum ceteris, in plura genera dispescebat & justos characteres genericos formabat, quos postea Doct. HENRICUS GAHN, Assess. h. t. Reg. Collegii Medici, in Dissertatione de Fundamentis Agrostographiae, 1767 habita, proposuit, ubi genera, a Generos. Suo Praeside constituta, characteribus suis essentialibus, qui notam cujuscumque generis determinant, & figuris flosculorum, quibus eo clarius cognosci possunt, illustrantur. Quantum elegantissima haecce Dissertatio cognitionem Graminum expediverit, neminem Botanicorum fugere potest; quae quidem adeo me cepit, ut instar supplementi hoc Specimen editum voluerim, quod illis in primis, qui in certam & solidam Agrostographiae notitiam incumbunt, inserviturum spero.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 10. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
