# Amoenitates academicae. Vol. 10 2

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 10, 2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-10/2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-10/2

dentis viri nomen pronunciare ausim; neque enim civis boni est, illud in rem suam vertere, quod toti generi humano tam ingens beneficium apportet, nec viri prudentis, divina benedictione semet ipsum privare quam a summa Bonitate liceret expectare, si ad publicum bonum se accingeret. Honoris autem & divitiarum longe minor, apud probos, ratio habetur, quam virtutis & sapientiae. Meam igitur operam Lectori & communi bono haud inutilem omnino, nec displicituram credidi, si, quae mihi in mentem venerunt, de Caussis harum Febrium, communicarem; & licet toties antea & ad taedium usque hunc morbum a Medicinae Candidatis vidimus examinatum, no vum tamen erit, quod sub titulo trito tibi tradam, si Caussas, ut puto, veras, hactenusque incognitas Febrium intermittentium indagaverim. Et quidem ne actum agam, ne paginas citationibus & congestis aliorum verbis augendo, neve ratiociniis a priori, saepissime parum fidis, tempus & otium Lectori perdam, mox experientiam & observationes meas ordine proponam, ut inde tandem quid certi concludere possimus. Cumque, secundum canonem Medicum, non liceat ultra experientiam loqui, ne in illum peccem, de solis Febr. Int. in Suecia loqui animus est; in hac enim patria mea hucusque ut versatus sum, ita observationes meas institui.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 10. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
