Latin
IX. CURA EMPIRICA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 10 22
Unproofread scanNot analysed yet
Hinc scena secunda cum calore. 81. Cadaverum demortuorum a Febr. Interm. sectiones, Duodenum (30) non in morbo hocce inflammatum fuisse, docuere. 82. Excrementa alvina tincta in Febr. Intermitt. negant obstructionem ductus Choledochi 83. Ad Theoriam Dippelianam (80) in explicatione paroxysmorum Febr. Intermitt. certis horis recurrentium, non opûs est confugere; quicunque enim rationem reddere possit temporis Menstruationis, Appetitus recurrentis cibi, certis temporibus &c, illi non difficile erit secundum nostram theoriam rationem hujus reddere. Optime enim secundum systema Transpirationis explicatur. 84. Observatio. N. N. Tertiana corripiebatur, variis frustra tentatis Vomitus pessimus exortus est, qui ne guttulam medicamenti vel particulam cibi admittebat. Potus omnis in ventriculo retinebatur, quo, per plures leves ingurgitationes repleto omnis etiam vomitu rejiciebatur. Tandem ego vocatus eram varia quae vomitum depellere solent interne &externe adhibui, sed frustra omnia. Exhibui itaque Ol. Animalis Dipp. gt. XXV. ,quas etiam vomitu tentabat, sed non potuit eficere. Post dimidiae horae spatium immani Delirio correptus fuit, quod post quadrantem horae in momento siluit cum Sudore totius corporis copiosissimo. A qua hora salvus erat patiens, veluti ac numquam Febre correptus fuisset, remanente stantum per aliquot dies lassitudine. ni eum II.