# Amoenitates academicae. Vol. 10 32

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 10, PROGRAMMA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-10/32
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-10/32

Jam vero cura eorum, qui partim industriae suae mercede hodieque fruuntur, partim fatis functi, id a me poscunt, ut pulcherrimis, quae areolas meas distinguunt floribus Leonuri, Amaryllidis, Gloriosaeque, plenis calathis eorum tumulos consternam, factum est, ut tot impensis Academiae facultates suppetierint; ego vero, si munus hoc aliquot lustris serius adiissem, occupasset alter haud dubie eam voluptatem, qua jam perfruor, rem tamquam integram suscipiendi, proque meo ingenio Floram meam ornandi. Felix quoque id fuit, quod, quo tempore in Collegium Academicum cooptabar, illi Viri scientias profiteantur, quorum non solum jucunda consuetudo laborum meorum taedium penitus levat. sed qui etjam adeo in suis quique numeris excellunt, ut haud adeo peccaverim fortasse, si dixero, nos ignorare bona nostra. Vivant modo, &, quod faciunt, famae praeconia augeant: non enim mori tanti est, ut sublata eorum virtus inclarescat; sed agnoscet tamen posteritas, optime Academiae, per solicitam Superiorum curam, jam prospectum esse, & agnosco ego, inque felicitate pono, si in tanta literarum luce ego nimium non fuero opacus. Quod juventus etjam Academica adeo pulchro nisu, ingenuaque aemulatione non solum in studia sua incumbat, sed & verae virtuti pietatique litet, proinde laetor, ac id quod gero Patris Academici munus decet. Monstravit jam, ut morum scabritiem exuat, opus non esse Penalismo (rem vere barbaram nominis barbarie insignitam patiamini), immo vero animadvertimus jam, quam solicite provectiores recentia juvenum examina ad honestatem ducant, quam sedulo caveant, ne quos lubricum aetatis auferat, quam libenter universi nobis scientias professis operam dent, quam alacres acceptorum in examinibus publicis privatisque rationem reddant, &, quod praecipua eorum laus est, quam lubenter nobis pro AUGUSTO nostro CANCELLARIO, vota praeeuntibus, secundas agant.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 10. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
