# Amoenitates academicae. Vol. 10 36

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 10, PROGRAMMA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-10/36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-10/36

PROGRAMMA Quo AD SOLEMNEM INAUGURATIONEM MEDICAM CELEBRANDAM INVITAVIT CONSTITUTUS PROMOTOR CAROLUS LINNAEUS. Upsaliae 1758. Jun. 19. Tomine nihil imbecillius terra alit a); nulli enim vita fragilior, nulli tot morbi, tot curae, tot pericula b). Cumque sola sanitate felices ab infelicibus dignoscantur, infelicissimi diceremur, nisi Optimo Creatori placuisset Medicinam infundere plantis, quas calcamus pedibus. Sed merito, dum nemini nostrum lubet scire, quid saluti suae opus sit, alienis pedibus ambulamus, alienis oculis agnoscimus, aliena memoria salutamus, aliena opera vivimus c). Inde Medicina una artium, quae imperatoribus etiam imperat d); & sic Medico ubicunque patria. Fina) Homerus. b) Seneca. c) Plin. 29. 1. d) Plin. 24. 1.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 10. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
