Latin
PROGRAMMA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 10 37
Unproofread scanNot analysed yet
Fingunt ideoque se Medicos omnes: Histrio, Rasor, Anus, cum sit artium fructuosior nulla e); in Medicina enim sola evenit, ut cuique Medicum se professo statim credatur, cum sit periculum in nullo mendacio majus f). Illi periculis nostris discunt, experimenta per mortes agunt g), iisque hominem occidisse summa est impunitas; quum nulla lex, quae puniat horum inscitiam capitalem, nullum exemplar vindictae h); ejusmodi ineruditis certe nequior nemo imprimis quos astus &prognosis pedissequuntur i); Medicamenta enim praestantissima sunt in manibus imperitorum, uti gladius in dextra furiosi k); hi novitate aliqua famam aucupantes, animas nostras statim negotiantur, &ut quisque horum inter Medicos loquendo polleat, imperator illico vitae necisque nostrae fit 1). Semidoctos non loquar, qui prodesse ignari, ne noceant cautius mercantur, meditabundi morbum examinant, conclamatum praesagiunt, venam secando alvumque reserando praeparant, cunctandoque proflciunt dum Hannibal ante portas, curant exspectando, sed ut, heroicorum osores medicamentorum moleste seduli, quid fecisse videantur inertia praescribunt, tamen refracta dosi, incendium sputo exstinguentes, gnari pulverem felicem venire tempore criseos, ut aeger vel convalescat eorum, vel pereat suo fato; cum interdum docta plus valeat arte malum, nec sit in Medico, ut semper relevetur aeger. Terram, in quam Optimus Creator hominem deposuit, vegetabilibus undique obvelavit tamquam tapetio. Sunt Vegetabilia omnia aut plane) Plin. f) Plin. g) Plin. 19. 12. h) Plin. 29. 1. i) Harv. concl. med. k) Hoffim. fund. I. 45. l) Plin. 29. 1. plantae Esculentae, sed paucae, quae hominem sustentant, aut Toxicae, innumerae reliquae, corpus nostrum quae immutant, differentes Odore &Sapore ut totidem Medicamenta. Sic Pharmacopoea misero homini ubique paratissima, refertissima, sed simplicissima.