# Amoenitates academicae. Vol. 10 4

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 10, I. LOCA NATALIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-10/4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-10/4

II. CAUSSAE PUTATITIAE. 12. MEDICI plurimas, easdemque diversas diversi, sententias de caussis remotis harum Febrium foverunt: incusatur enim α. Cibus inordinatus, vel crudus cum nausea sumtus. β. Motus deficiens, vita sedentaria & otiosa. 7. Animi moerores continui. δ. Temperamentum phlegmatico-sanguineum. c. Abusus acidorum, spirituosorum &c. ζ. Refrigeratio abdominis post sumtum cibum. n. Scabies retropulsa. 13. VULGUS Febri huic varias assignat origines, quae veritati congruae plurimis videntur; e. gr. 14. Hyberna Frigora nimia, quibus inspissatus sanguis calore Veris resolvitur & in motum excitatur. 15. Refrigerationes primo Vere; certo enim febrim expectet: α. Qui in Uplandia vestes hybernas ante tempus & priusquam frigus cessaverat, abjicit. β. Qui male vestitus vento vernali se exponit, antea Solis calefactus radiis. 7. Quique, ut studiosi Upsalienses, post sudores aërem frigidiorem admittunt. 16. Motus nimius tempore vernali, sub aëris constitutione humida & frigida, institutus. α.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 10. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
