Latin
AD AUDIENDAM
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 10 41
Unproofread scanNot analysed yet
AD AUDIENDAM ORATIONEM ADITIALEM M. JOANNIS LASTBOHM Oecon. priv. Prof. Regii &Borgstroemiani INVITAVIT CAROLUS LINNAEUS Acad. Ups. t. t. Rector. Upsaliae 1759. d. 11. Decèmbr. E lingua fuecica in latinam translatum. quum Deus O. M. instrueret globum telluris nostrae, texit &ornavit illum multis millibus diversarum specierum PLANTA. RUM, quas adhuc quotannis e terra excrescere videmus, ceu totidem testes infinitae Ejus sapientiae; tandemque, ut nihil eorum, quae creata sunt, periret, instituit, legibus oeconomicis, ut haec omnia decenter conservarentur.