# Amoenitates academicae. Vol. 10 63

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 10, ORATIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-10/63
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-10/63

aperis nobis, prima Tu, Tua praesentia, januam futurorum temporum, ut eo mente prospicere queamus, quo pervenire nobis non licet, ubi Tu, redimitus Corona Suiogothica, nepotibus, &, quod optamus, pronepotibus nostris imperabis, iisque, qui scientia semet dignos reddunt, felicia distribues fata! Relinquimus ideo eos, dum mundum relinquimus, cum fiducia, laeti ac contenti, Principis tam cari providentiae, qui tempore adhuc clariori sceptra capesset. Macte virtute Tua, multos & laetissimos videas dies! Quum TU, PRINCEPS elementissima! ceu lucidissima stella, quae a fulgidissimo sole lucem accepit & splendorem, in nostro caelo oriaris; illud quoque genus, quod alias magis amavit obscuritatem, de tam claro igne caelesti, sibi praelucente, merito laetatur. O. M. qui TE, REX Potentissime! in throDeus num Suiogothicum evexit, sospitatorem patriae & praesidium literarum, servet Te, ocellum suum, in faustissima tempora, ut tranquilli sub umbra adeo augusta resideamus, Deumque celebremus, & Regem nostrum, qui nobis haec otia fecit!

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 10. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
