Latin
QUALITATES
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 10 65
Unproofread scanNot analysed yet
Carnosa odore caret, ut plantae omnes succulentae, quarum insensibilis fere est transspiratio; sentiri autem potest sapor amarus, ablata inprimis materia aquosa, quae initio qualitates ejus amaras quasi involvit. Olidum Lavandulae in plantis spontaneis potissimum quaerendum, quum cultae magnam hujus proprietatis partem amiserint; praecipue vero cavendum a plantis apricis, solo uliginoso crescentibus, quae &saporem &odorem habent magis ingratum. Qualitates Lavandulae in summitatibus herbae praesertim conspiciuntur; sunt enim oleo perpetuo exsudante madidae. Fragrantia majori gaudent ante florescentiam calycis; hac vero peracta &maturis fere seminibus, pars major olidi evanescit; unde constat, quod colligi debeant hujus Ordinis herbae, vel ante florescentiam, vel eo ipso, quo florere incipiant, momento. Si gravior fuerit aestus, tempore matutino legantur plantae, in usum medicum destinatae, vel potius fiat collectio, postquam plurium dierum antecesserunt pluviae; quum enim eas diutius vexarunt radii solares, adeo exsudat olidum, ut ingruente nocte vix quidquam supersit.