Latin
DELICIAE NATURAE
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 10 67
Unproofread scanNot analysed yet
In eo itaque praecipua hominis &proxima contemplatio consistit, ut in rebus undique circumstantibus Opificis Sapientiam &Omnipotentiam consideret. igitur contemplatio est naturalissima, &ad quam Haec homo praesertim constitutus esse videtur ab Ente omnipotenti, quod nihil fecit absque fine. Cum Omnipotentis Sapientiam in hisce admiramur, reflectitur haec Sapientiae lux ab hominibus (velut totidem speculis, soli oppositis,) duplicato splendore Sapientiae Creatoris in globum Telluris nostrae. si contemplamur, Finem nostrum naturalem Haec creationis implemus; tumque considerandi sumus inter omnia, quae creata sunt, ut Caput in Corpore. Ab hac contemplatione maximam lucramur voluptatem &delectationem sensuum nostrorum. Hic constanter admiramur rerum creatarum non describendam compositionem. Hic Oculus nobis monstrat omnes colores &picturas, quae cogitari possunt. Hic Auris nobis audiendos praebet omnis generis sonos &harmonias. Hic Lingua omnes sapores, &Nasus mulQuinimmo tifarios odores nobis suggerit. nihil excogitari potest, sensibusque comprehendi, quod hic non exstet paratum.