# Amoenitates academicae. Vol. 10 68

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 10, DELICIAE NATURAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-10/68
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-10/68

In hac contemplatione omnia reperimus nobis necessaria. Absque hac ne unicum quidem punctum ad sustentationem nostram nobis suppetit. Patiamini igitur, Auditores, ut per horulam coram vobis loquar de hoc argumento, quod Scientiam efficit, qua maxime delectatus sum; SCIENTIAM, inquam, quae NATURAE dicitur. Patientiam vestram summa brevitate rependam. Doctrinae olim exstitere paucae brevesque; vereque docti tunc erant Polyhistores. Inde doctrinae progenuerunt plures, & ita amplificatae sunt, ut quaelibet totam cultoris sui postulet aetatem. Antiquissimae erant Geometria, Astronomia, Medicina, Oeconomia, Architectura; pleraeque reliquae juniores sunt. Diversis temporibus certae praerogativam prae aliis nactae sunt ad genium seculi, ceteris antepositae a praejudiciis, religione, barbarie, saporeque Secularium Virorum aut Regentium. Nulla Scientia debet contemni. Omnes suam propriam habent utilitatem. Quaelibet extollitur & praedicatur ab amatore suo. Permittite itaque, Auditores, etiam mihi ut pauca verba in honorem Scientiae naturalis mihi carissimae, proferam, quam plurimi cum contemtu meram curiositatem appellant. Doleo, me non possidere eloquentiae colores ad eam decenter ornandam, sed eam ita nudam proponere debere, ut nata est.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 10. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
