Latin
GRAMINUM
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 10 7-2
Unproofread scanNot analysed yet
Quam maxime tamen crescit illud malum, quum, experientia teste, Gramina habitum &formam externam pro natura soli variaque ejus indole mutent. Qua de re certiores nos faciunt illa gramina, quae propria accretione, radicum &caespitum incremento, solum suum sensim ita commutarunt, ut ipsis valde fiat alienum &a naturali discrepans; nihilo tamen minus radix graminis, huic jam adsueta, per aliquod tempus vegetat &culmos producit, priusquam ipsa herba exstinguitur, solumque hoc modo, legibus naturae convenienter praeparatum, aliis vegetabilibus, eodem, utpote sibi accommodato, delectantibus indeque laete vigentibus, offert. Persaepe itaque comperimus, Gramina illa, quorum natale solum est aqua &loca aquosa, ibi crescere altiora, culmis crassis, foliis latis &glabris, inflorescentia expansa &glumis inermibus, laevioribus. Hoc autem situ mutato, radicibusque graminum eundem elevatiorem atque siccum reddentibus, culmi exoriuntur breves &angusti, foliis angustioribus &rigidis, paniculis in capitula coarctatis. Quae in planitie aperta inveniuntur Gramina, culmis solidis, foliis latis &mediocribus, paniculis ramosioribus, glumis multifloris, sub florescentia expansis &laete coloratis, plerumque gaudent.