Latin
DELICIAE NATURAE
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 10 73
Unproofread scanNot analysed yet
ut ornetur Sponsus, non vero Sponsa. Plurimae artificiosos sibi struunt toros. Quaedam singulis auctumnis, perlhyemem, ablegantur in regiones dissitas. (Migrationes avium.) Utrisque (1. 2.) Creator dedit Sanguinem rubrum calidum, eo pacto, ut educarent liberos suos, quod Ipse educavit primos 3. AMPHIBIA, Turba segnis, foeda, nuda, pedes. Armamentarium Vestitu parco scatens; pro quibusdam ne quidem uniformi. Armatura parvi pretii; exceptis nonnullis, quibus obtigerunt tela venenata horrenda. Plurimi delitescunt in latebris; quidam classiarii. 4. PISCES, genus gracile, lubricum, famelicum, omnes Classiarii optimique Remiges.