# Amoenitates academicae. Vol. 10 77

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 10, DELICIAE NATURAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-10/77
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-10/77

Intra quodque folium continetur GEMMA, visibilis vel invisibilis, constructa e squamis vel foliorum futurorum rudimentis; quum vero nulla squama existere possit, quae non in sinu suo contineat novum gemmae rudimentum, videtur inde se qui progressio infinita, quae tamen subsistit in quinquennio, ut generatio Volvocis, Aphidis &c. quae Prolepsis plus quam admirabilis est. Folia flaccescunt languore; deflectuntur a frigore, ut plantam tegant, expanduntur aëre calido; dormiunt noctu, situ particulari, in multis, conniventia, dependentia, erecta, in volventia &c. singula secundum suam speciem, plerumque tamen ita, ut tueantur partem plantae tenemorem, vel flores, a noctis asperiori Climate. FLORES sunt Vegetabilium Genitalia denudata ubi planta metamorphosin subit seu partes internas explicat, & substantiam intimam ostendit. Tunc transit Medulla in partes femineas; Lignum in masculas; Liber in aulaeum; Cortex in thalamum.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 10. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
