Latin
DELICIAE NATURAE
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 10 79
Unproofread scanNot analysed yet
Ceterum in floribus Vegetabilia conspicimus interne; in iisdem videmus, qualis proprie sit quaeque planta; nam absque flore planta sub larva sua occultatur. Si in horto habemus plantam aliquam ignotam, quae nondum floruit; quantum operae impendimus, ut illam habeamus florentem! tumque illico videmus, quale sit ejus nomen? num antea fuerit cognita? sin minus, novum ipsi &distinctum dare novimus nomen, cum characteribus diagnosticis; novimus ejus naturam, &reliqua. Opobalsamum quoad fflorem ignotum erat, credebatur affine Pinuil &Abieti, donec Forskählius mihi misisset fiorem; quo facto innotuit, illud ejusdem naturae esse, atque Americanorum Amyris. TERRA distributa est Vegetabilibus ab eorum Creatore, ut quodcumque habeat suam Stationem, perinde atque Exercitus diribitus; ita ut, quamquam ignarus sibi videatur videre omnia in summa confusione, tamen in summo vivant ordine. Tellus divise est in terras calidas, temperatas, frigidas &gelidas, tam a boreali quam australi parte Aequatoris. Eodem modo plantae sunt distributae. Quodeumque ex his Climatibus divisum est in Alpes, Rupes, Colles, Vulles, Paludes, Caespites, Ripas, Lacus, Mare; inque Silvas, Nemora, Campos &c. Vegetabilia itidem.