# Amoenitates academicae. Vol. 10 79

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 10, DELICIAE NATURAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-10/79
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-10/79

Ceterum in floribus Vegetabilia conspicimus interne; in iisdem videmus, qualis proprie sit quaeque planta; nam absque flore planta sub larva sua occultatur. Si in horto habemus plantam aliquam ignotam, quae nondum floruit; quantum operae impendimus, ut illam habeamus florentem! tumque illico videmus, quale sit ejus nomen? num antea fuerit cognita? sin minus, novum ipsi & distinctum dare novimus nomen, cum characteribus diagnosticis; novimus ejus naturam, & reliqua. Opobalsamum quoad fflorem ignotum erat, credebatur affine Pinuil & Abieti, donec Forskählius mihi misisset fiorem; quo facto innotuit, illud ejusdem naturae esse, atque Americanorum Amyris. TERRA distributa est Vegetabilibus ab eorum Creatore, ut quodcumque habeat suam Stationem, perinde atque Exercitus diribitus; ita ut, quamquam ignarus sibi videatur videre omnia in summa confusione, tamen in summo vivant ordine. Tellus divise est in terras calidas, temperatas, frigidas & gelidas, tam a boreali quam australi parte Aequatoris. Eodem modo plantae sunt distributae. Quodeumque ex his Climatibus divisum est in Alpes, Rupes, Colles, Vulles, Paludes, Caespites, Ripas, Lacus, Mare; inque Silvas, Nemora, Campos &c. Vegetabilia itidem.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 10. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
