# Amoenitates academicae. Vol. 10 80

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 10, DELICIAE NATURAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-10/80
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-10/80

Omnes istae stationes dividuntur secundum Terras, quae sunt Humus, Argilla, Arena, Calx; plantae pari ratione: ita, ut, quum in Suecia nondum duo millia specierum Vegetabilium habitent, vix eodem loco quinquaginta reperiantur, e quibus alia Vere proveniunt, alia Auctumno, alia Aestate. Sine hac distributione vegetabilia se invicem premerent propter angustiam spatii, atque extruderentur debiliora. Si quae planta extra suam stationem evagatur, interit, nisi hominis cura servetur. Si e. g. Dentaria nemore suo egreditur in campum apertum, diffringitur a ventis & consumitur a Chrysomelis saltatoriis. Pinus silvestris, e terra sua silvatica in optimum hortum plantata, laete quidem crescit, sed intra paucos annos a plus quam vigenis Insectorum speciebus funditus evertitur. Quaedam Vegetabilia gaudent privilegio exclusivo, nullosque tolerant vicinos; ut Ranunculus Ficaria, Allium ursinum &c. Plantae Succulentae habitant in rupibus: hirsutae numquam in aqua; durae plerumque in alpibus, vel campis asperis. Plantae Aphyllae pleraeque sunt Parasitae, absque propria radice in aliis arboribus vel radicibus crescentes; ingrati Cuculi erga nutrices suas.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 10. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
