# Amoenitates academicae. Vol. 10 86

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 10, DELICIAE NATURAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-10/86
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-10/86

A Pandora discendum est, quaenam in quacumque planta habitent; cognoscendae sunt eorum larvae, & arcendae ab iis quae plantata fuere. Quodsi, Auditores, egredimini in campum, splendidis Creatoris operibus vos delectaturi; in unoquoque Vegetabili sequentia a Vobis sunt inquirenda: 1. Systema. Cujusque Nomen, tale quod per totum mundum intelligitur. 2. Stationes. Secundum solum & terram. 3. Structura. Nam in quocumque aliquid est singulare. 4. Superficies. Pilorum Fabrica, microscopio spectata. 5. Duratio. Num sit arbor, vel frutex, annuumne sit, quotannis serendum, an radige perennet. 6. Florescentia. Magnificentia Nuptiarum, in petalo, thalamo. 7. Sponsalia. Sponsi & Sponsae situs. 8. Anthesis. Quomodo fiant nuptiae. 9. Fructescentia. Structura Fructus & Seminum. 10. Disseminatio. Quomodo semina plantentur sponte. 11. Calendarium. Quo ordine floreant. Horologium. Num plantae statuta hora aperiantur & claudantur. 13. Somnus. An folia aliam directionem noctu accipiant. Quomodo folia in gemma se haVernatio. beant, cum prorumpunt. Quomodo petala sint complicata, Aestivatio. antequam aperiantur. Gemmatio. Structura Gemmarum in caudice vel radice. 17. Ordo naturalis. Affinitas cum aliis plantis. 18. Qualitates. Odor & Sapor diversarum partium. 19. Pan. Quae Pecora illud comedant, quae non. 20. Pandora.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 10. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
