Latin
DELICIAE NATURAE
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 10 87
Unproofread scanNot analysed yet
Quae Insecta in illo domicilium nacta sint. 21. Gallae. Num domicilia paret praesidiariis suis. REGNUM ANIMALE continet Animalia omnia, quae quasi a Natura huc translata esse videntur ex alia terra, ad servandam Politiam bene ordinatam inter Vegetabilia. Natura, Regina, Filia Dei, rerum omnium Magistra, autodidactos, indefinenter laborat, omnia quae necessaria sunt, nihil vero inutile; proprias habet leges; omnia e duobus contrariis facit; orditur semper a minimis; perocculte, &pedetentim, omnia ordine; via brevissima; numquam festinat, nisi destructura corrupta; numquam se persuaderi patitur, nisi a consuetudine. Politia, a Natura instituta, in tribus potissimum consistit momentis: Ut omnia conserventur in vigore suo, Ita, ut ne una familia expellat aliam; Ut nihil in oeconomia profundatur, Ita, ut omnia impendantur in aliquem usum; Ut theatrum semper servetur purum &mundum,