# Amoenitates academicae. Vol. 10 89

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 10, DELICIAE NATURAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-10/89
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-10/89

Labore aucto, ii opem ferunt, qui habent officia proxima, ut dum multae existunt sepulturae, & similia. nunc ut omnes species Vegetabilium conservaJam rentur, necesse erat, ut pro quaque constituerentur Ministri, ad proportionem numeri serHoc vandam, ne se invicem suffocarent. scopo inprimis tot Insecta constituta sunt. Haec si magna essent, ut equi, destruxissent ipsum hominem: jam vero parva quidem sunt, at non pauciora, licet magis distributa, ideoque difficilius exstirpanda. Omnia vegetabilia sua habent insecta: immo saepe radix. rami, cortex, folia, flores, fructus diversa. liSi unica plantarum species ab his fuisset bera, totam jam occupasset tellurem. ne vero Insecta ipsa nimis augerentur numero, suos & ipsa nacta sunt arbitros: Insecta scilicet alia, Aves & Animalia majora. Omnium animalium est, victum opera parare ac labore; eo igitur potissimum confluunt, ubi facillime paratur, & recedunt a locis ubi parcius obtinetur, quod etiam facere solent homines. ARBORES ad Fructus, Poma scilicet Baccasve, ferendos fuere necessariae, quae haec a terra elevarent in altum, ut ne Sues aliaque animalia ea devorarent, antequam ad maturitatem pervenerint.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 10. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
