Latin
III. DESTRUCTIO
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 10 9
Unproofread scanNot analysed yet
Corripiuntur enim febri nupti pariter ac caelibes, licet Upsaliae plures sint Studiosi juvenes, quam cives, adeoque pauciores uxorati, adeoque pauciores febricitantes. β. Qui Venere assidua utuntur, non tuti sunt magis quam abstemii; quod docet experientia quotidiana nuper nuptorum. 31. Ventus (21) tandem, maritimus &palustris etiam facile absolvitur a crimine imputato, si consideraverimus: α. Norlandiae (7) maximam partem mari adjacere. β. Habitabiles ibidem (7) terras distinctas esse paludibus multo maximis, in relatione ad Sueciam ceteram. 7. Solis calor in Junio Alpes Lapponiae (11) humoribus &effluviis fumantes reddit, eum nix ibi citius (per 8 s. 10 dies) quam alibi solvitur.