# Amoenitates academicae. Vol. 10 9

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 10, III. DESTRUCTIO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-10/9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-10/9

Corripiuntur enim febri nupti pariter ac caelibes, licet Upsaliae plures sint Studiosi juvenes, quam cives, adeoque pauciores uxorati, adeoque pauciores febricitantes. β. Qui Venere assidua utuntur, non tuti sunt magis quam abstemii; quod docet experientia quotidiana nuper nuptorum. 31. Ventus (21) tandem, maritimus & palustris etiam facile absolvitur a crimine imputato, si consideraverimus: α. Norlandiae (7) maximam partem mari adjacere. β. Habitabiles ibidem (7) terras distinctas esse paludibus multo maximis, in relatione ad Sueciam ceteram. 7. Solis calor in Junio Alpes Lapponiae (11) humoribus & effluviis fumantes reddit, eum nix ibi citius (per 8 s. 10 dies) quam alibi solvitur.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 10. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
