# Amoenitates academicae. Vol. 10 90

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 10, DELICIAE NATURAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-10/90
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-10/90

Baccae ac Poma fuere necessaria ad tegenda semina, ab animalibus cum stercoratione serenda. Ut ne vero hae arbores nimis multiplicarentur, plura Insectorum genera in iis domicilium sortita sunt, ut eas continerent in proportione congrua. Huc itaque convolant Aves, Insectis victitantes, hicque isti telluris Musici suas habent orchestras, in quibus concentus instituant; inter quas quoque famelicus Cuculus cuculat suamque advocat novercam. ic 27 ABIETES in magnas densasque excrescunt silvas, in quibus Strobili tum fere inutiles sunt. Phalaenae Pinetellae cibus sunt semina Abietis; sua itaque in his mater parit ovula, e quibus exclusae larvae rodendo sibi in semina viam parant. Tum Ichneumon Strobilellae longam suam caudam in Pinetellae foramina intrudit suaque ova in ejus larvas deponit, ut ne Pinetella omnia perdat semina. Deinde accedit Ichneumon Moderator, intrat per foramina, & larvis Ichneumonis Strobilellae ovula sua imponit, quibus exclusis devorantur, ne his omnes e medio tollantur Pinetellae. Huc quoque conveniunt Sciuri, strobilos desquamaturi, Loxiaeque Curvirostrae, rostris peculiaris structurae semina e strobilis enucleaturae.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 10. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
