Latin
DELICIAE NATURAE
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 10 92
Unproofread scanNot analysed yet
Majores, ut Nuces &Glandes, a Suibus aliisque partim eduntur, partim conculcantur. Corvus glandarius multas diversis locis defodit easque obliviscitur, ut dein excrescant. Mures eas congerunt subter terram. Mustela Erminea, Striges &Feles capiunt mures, tumque semina sata sunt ut crescant. ARBORES emortuae diu stant tristia spectacula. Dermestae autem seminia sua larvasque sub corticibus deponunt. Ceramhycum larvae truncos secundum longitudinem &transverse perterebrant, ut putrescant. Pici tandem illos findunt rostris securiformibus, ut praelonga sua lingua extrahant larvas. Quo magis putrescit arbor, eo pluris generis larvae ad ejus interitum cooperantur; quod distincte videri potest in caudicibus putridis, quando effodiuntur. CADAVERA majorum animalium nidore suo aërem inficerent, nisi in silvis illico accurrerent Ferae odoratu praestantes: Ursi, Lupi, Vulpes, Canes, immo Leones, Tigrides &c. convivium funebre celebraturae. Corvus sagax funus mox odoratur, ac sine mora naenias occinit sodalibus, qui advolantes epulis adsident cum feris (privilegio odoris proprii a Natura muniti;) quod imitari non suaserim reliquis avibus, nisi Buceroti vel Accipitribus. Cadavere ad pagos projecto, quo isti appropinquare non audent, accedit Musca carnivora, carnes jugiter circumvolans &de iis cum coqua concertans; parit ista plus quam centena, immo millena ova, e quibus confestim prodeunt larvae, intra octiduum devorantes mortuum equum, dein in Muscas mutatae avolantes, relicto sceleto arido, ipsae avibus in praedam cessurae. Sic Musca carnaria equum consumere potest aeque cito ac Leo. Minoribus animalibus demortuis, Dermestae, Silpha Vespillo, Carabi, Tenebriones, Forsiculae paratae sunt ad exsequias faciendas.