Latin
98
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 10 98
Unproofread scanNot analysed yet
ulla Academia Europaea, Studiosos qui vixerint innocentius, honestius &moratius, is mihi erit magnus Apollo. Vos sic documentum virtutis exhibuistis, quale Academia numquam vidit inde a primo, quo instituebatur, die. Vos hunc meum Rectoratum reddidistis maxime honorificum, mihique levissimum. Habeo itaque, quod Vos semper &ubique extollam &laudem. Omnigenam Vobis apprecor felicitatem. Pergite in hoc virtutis tramite, qua procedit; &habetote hoc certissimum, eundem vos rectissime ad honores, ad mercedem, ad fortunas, ad omnem felicitatem ducturum esse, Valete, favete! Rectoratu deposito postridie mane omnium Nationum Curatores Delegati me accedebant; Nationum suarum nomine gratias mihi agentes, &petentes, ut hanc orationem, in linguam vernaculam translatam, typis exscribi permitterem. Hoc desiderium, mihi perhonorificum, singularis Studiosorum erga me amoris testimonium, effecit, ut id recusare nec potuerim nec debuerim, quamvis ipse satis perspexissem, quam impolitum esset hoc opusculum, festinanter in chartam conjectum intra aliquot dies, quibus minus firma utebar valetudine antequam fasces deponerem. IX.