# Amoenitates academicae. Vol. 2 10

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2, REGNUM LAPIDEUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/10
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/10

ARGILLAM sedimentum maris esse, evincunt observata, quare etjam plerumque in litora copiose congesta reperitur. ARENAM copiosissimam & tenuissimam in plerisque locis tegere fundum maris, constat ex nautarum diariis, nec dubium quin ex aqua quotidie crystallicetur. TESTACEA & Lithophyta viva animalia fuisse omnibus hodie in confesso est, eorumque calcareae indolis testas adjacentem argillam, arenam vel humum in substantiam calcaream immutare visum est (b). Marmora hinc e petrificatis generari posse dubium non superest, quare etjam petrificatis haud raro referta conspiciuntur. SAXA, rupium nostratum frequentissima materies, ex argilla arenacea sabulosaque S. N. 49: 9: conflata videmus; id vero frequentius contingit, ubi terra particulis ferreis impraegnata est. COS ex arena coalescit, quoque profundiori loco, eo reperitur compactior; adeoque quo densior arena, eo facilius concrescit; si vero Argilla calcarea S. N. 49: 1. accedat, multo promtior existit ejus generatio (2), uti in Cote friabili, particulis argilloso-glareosis S. N. 1. 1. SILEX cretaceus vagus S. N. 3: 1.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
