# Amoenitates academicae. Vol. 2 104

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2, EXPLICATIO TABULAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/104
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/104

Etenim Pharmacopolae id cum aliis confundentes interdum promiscue dederunt, unde Medici effectum haud optatum experti, ab ejus medicamenti, licet pretiosissimi, usu desistere coacti fuerunt. Nec mirum: eadem enim fata omnia adulterata subeunt remedia. Sic, cum Pharmacopolae Hypochaerin Fl. Svec. 631. loco Arnicae, Fl. Svec. 684. Centauream Fl. Svec. 708. loco Scabiosae Fl. Svec. 110. & Lathraeam loco Dentariae Fl. Svec. 518. non raro substituant, factum est, ut optima haec tria remedia abierint in desvetudinem. Pari ratione Lignum Colubrinum, cum a peregrinatoribus imperfecte esset descriptum, cum duobus aliis, ab hoc diversis, vegetabilibus confuderunt, eundem cum Nostro effectum daturis. Ut vero clarum de hoc Ligno nobis formemus conceptum, ab ovo, quod dicitur, oportet incipiamus. V. Inter admiranda naturae Phoenomena, venenata illa praesidia, quibus providentissimus Creator certa quaedam animalia, utpote Scorpiones, Scolopendras Formicas, Apes, Colubros instruxit, haud infimi sunt ordinis. Modus, quo serpens mordeat, non parum torsit magna eruditorum ingenia. REDI rem acu tetigisse videtur, docendo lethales serpentes mordere majoribus maxillae superioris dentibus, mobilibus illis, excavatis, ad apicem leviter perforatis, & sub basi vesicam foventibus, refertam liquore, qui vulneri sub ipso morsu injectus causa est symptomatum, quae morsus serpentum sequuntur. Caeteroquin adeo mitis est hic liquor, ut sine periculo ab homine sano deglutiri queat. Dum vero vulneri instillatur & sangvini tanquam per siphonem immiscetur, symptomata creantur unicuique serpentum speciei propria: sic morsus Aspidis inducit Somnum Cerastis Tetanum, Viperae Icterum, Sepis Gangraenam, Dipsadis Polydipsiam, Presteris tumorem (*).

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
