# Amoenitates academicae. Vol. 2 108

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2, CAPUT II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/108
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/108

Habet hoc lacessita singulare, quod utroque cervicis latere cutem inflare & in orbem planum sive compressum, ad instar alae vel vittae, extendere soleat. Vitta illa in dorso exactissimam imaginem exhibet conspicilli albido colore delineati, cujus orbiculi in expansa utrinque vitta, &, auae hos connectit, arcus in ipso capite expressi sunt. p. 565. RAJUS quadr. 318 Serpentis hujus virus observatione ill ustrat notatu dignissima. Indus quidam serpentem magnum adduxit, asserit eundem esse innocuum, & serpentem prius flagellatum sinebat mordere brachium nudum, sangvinem emanantem femori imposuit; deinde alium minorem Cobram de Capello venenatissimum sumsit, cervice serpentis constricta, liquoris ex vesiculis maxillaribus circiter gr. 1. expressit; & sanguine coagulato supra femur imposuit, cui quamprimum admisceretur, miram illico obullitionem & effervescentiam excitavit, fermenti modo agens, illumque in colorem flavum immutavit. Paucis dieam: serpens hic in india adeo exitialis est, ut quilibet, licet cetera serpentum genera parum curet, ad hujus tamen visum exhorrescat, maximeque omnium virulentus. Hinc juveni a Naja morso, dum alter cupit exfugere venenum, ipse intra horam linquens moritur. Eodem auctore. Quapropter Circulatores hos prae aliis serpentes incantant, referente Kaempf. p. 566. cum stupenda spectatoribus ostendere volunt.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
