Latin
CAPUT III
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 112
Unproofread scanNot analysed yet
β) SECUNDUM genus, veluti primum, adversus venena commendatur. Arbor est punicae similis spinis brevibus &firmis horrida, cortice candido, denso, rimolo, solido &amaro, non tamen veluti prioris cortex. Foliis Hanc est luteis, adspectu pulcherrimis. autem, si juxta aliam quampiam arborem proveniat, per summos ejus ramos serpere atSolet que cucurbitae modo amplecti serunt. Lignum cum radice &cortice exhiberi praefertur tamen radix. Hoc nunquam videre mihi contigit. 7) TERTIUM genus e Zeilona est, cujus radices sunt tenues, durae, nigrae, odo. ratae, ramos habet paucos, tenues, 4 aut 5 cubitorum longitudine, qui, nisi alligati, sustentare se nequeunt, sed per solum se se diffundunt. Folia rara, lentiscinorum effigie, oblonga, non viridia, sed maculosa, sive nigricantibus ex candido maculis respersa. X. FRAGOSUS in historia aromatum ex utraque india Lib. 3. c. 37. de Ligno Colubrino agit. Chingalae Lignum Colubrinum venenis resistere didicerunt. Quia in Zeilana insula, Colubri genus est coronatum summe venenatum, contra quod pugnare volens animalculum magnitudine viverrae, lignum hoc praemordet vel radicem ejus e terra nonnihil prominentem, pedibus saliva inunctis corpus demulcet.