# Amoenitates academicae. Vol. 2 114

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2, GRIMMIUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/114
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/114

GRIMMIUS. XII. GRIMMIUS (Nic.) Medicus Svecus. qui diu in india haesit, In Laboratorio suo Zeilanico p. 116: Radix Serpentum EKAWERYA dicta, pulcherrima planta est, in altum exsurgit cum ramis tenuibus, foliis longis, acuminatis cum parvis raris fructibus, qui sunt racemi simul coniuncti. Radix cum nodis sub terra, valde lignosa, alba, fusca, cortice cinereo, sapore amaro. Haec estprima species, quam Garzias ab Horto inter ligna serpentum describit. Vires ejus non minores, quam eae, quas magna Serpentum arbor possidet. Incolae plurimum eam extollunt contra omnia venena, vocatur Cinghalensibus RAMETUL. Hinc manifestum est Grimmii speciem Ligni Colubrini fuisse primam (IX. a.) eamque genuinam; ejus vero magnam serpentum arborem esse secundam speciem, in sequentibus ostensuri sumus; at vero cum statuit plantam ab incolis Rametul dici, ab Hermanno discedit. XIII. HERMANNUS (Paul.) in Cynosura Mat. Med. p. 234: Lignum Colubrinum, quod prostat in officinis, potius radix est, quam truncus, ex arbore Timorensi, cui radix lignosa brachium crassa, solida, ponderosa, amarissima, inodora, cortice ex fusco ferrugineo, subinde maculis cinereis notato. Idem Hermannus in Musaeo Zeilanico p. 55: NAGHAWALLI colubrina Zeilanica, periclymeni species, foliis maculatis; transfertur ex monte Adami.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
