Latin
GRIMMIUS
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 116
Unproofread scanNot analysed yet
Clematitis malabariensis, folio vitis, colore dracunculi. Bauh. pin. 301. videtur esse Ari aut Dracontii species. 2. LIGNUM Colubrin. secund. Acost. 276. Dalech. hist. 1911. f. 2. Clematitis malabariensis altera, radice serpente. Bauh. pin. 301. imperfecte descripta. XV. CAMELLUS etiam duas recenset species Ligni Colubrini seu Munungae, ex insulis Philipinis, quas Rajus in hist. pl. vol 3. Dendrolog. 119. proposuit. Ambae vero ita imperfecte sunt descriptae, ut huic rei nihil lucis adferant. RUMPHIUS etiam Ligni Colubrini speciem edidit, quam vocat Cajuular admodum a ceteris diversam. Has autem varias Botanicorum discrepantes sententias conciliare non facimus nostrum, impraesentiarum contenti, quodnam sit genuinum illud Lignum Colubrinum Officinale, ostendisse.