# Amoenitates academicae. Vol. 2 117

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2, CAPUT. V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/117
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/117

In Hermanni proprio herbario vidimus Naghawalli, ab eo ipso in Zeylana lectum, una cum ejus nomine & viribus, propria manu adscriptis; ut certo sciamus hoc & OPHIORHIZAM Fl. zeylan. Conferendo hanc p. 482. specie non differre. cum Garziae & Kaempferi plantis, idem esse vegetabile liquet. RADIX enim amara supra terram eminet; CAULISunam, vel maximum duas spithamas, altus est; FOLIA lanceolata persicae; FLORES sunt rubri, racematim cohaerentes. Haec ultima nota specialissima est, a Garzia, Kaempfero & Grimmio sedulo adnotata, inque alia Kaempferus etiam monet floplanta rarissima. res esse digestos in umbellam tantillam, quam ungve obumbres, quod convenit cum Ophiorrhiza florescente, etsi racemi deinde excrescant, dum fructum maturare incipiunt, qui didymus est & semina coriandri magnitudine aequant. Contra ea OPHYOXILUM Fl. zeil. p. 398., nec flores habet rubros, nec eos tam exiguos ut microscopio conspiciantur, nec bina gestat folia opposita, sed 4 folia decussatim & verticaliter opposita. Hinc intelligitur Hermannum errasse dum suam Ekaweryam genuinum esse Lignum Colubrinum existimavit. Concludimus itaque Lignum Colubrinum maxime genuinum & optimum esse ac dici debere. OPHIORHIZAM Fl. zeil. 402. Mat. med.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
