Latin
CAPUT. V
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 118
Unproofread scanNot analysed yet
Mungos radix. Kaempf. amoen. 577. Lignum Colubrinum laudatissimum. Garz. aCiematididem indicam, foliis persicae, fructu periclymeni. haub. pin. 301. Radic. Serpentum Ekawerya dict. Grim. labor. zeyl. 116. Crescit in ZEVLONA, JAVA, SUMATRA. Facies MITREOLAE simillima: cui muxime afsinis: Caule erecto, simplicissimo; Foliis oppositis, simplicibus, Cory nbo terminali racemoso, Floribus sessibus. Fructu autem differt divardicato, nec erecto. conf. charact. Fl. Zeyl. XVII. Dolendum autem praestantissimam hanc radicem, confusa ejus cognitione, adeo raram &obsoletam factam esse, ut in nullo Pharmacopolio Europaeo obtineatur, sed in locum hujus frustula ligni cujusdam arboris longe diversissimae substituantur. Ut itaque Medici in posterum signa habeant, unde haec radix dignoscatur, eadem heic dabimus. Radix erit simplex, née longior spithama, nec digito crassior, curvata, undosa, flexuosa, lignosa, dura, fragilis, albida, amarissima: Cortice rugoso, fungoso, rufo. Quae vero radix omnibus his non gaudet characteribus, nec laudatissimum Lignum Colubrinum salutari potest.