# Amoenitates academicae. Vol. 2 119

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2, LIGNUM COLUBRINUM 2. OFFICINALE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/119
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/119

LIGNUM COLUBRINUM 2. OFFICINALE. XVIII. LIGNUM COLUBR. secundum Garziae, ARBOR est spinis brevibus, quae, si juxta aliam quampiam arborem proveniat, ejusdem Ramos amplectitur. FOLIIS esse luteis arborem hanc tradit Garzias, cum tamen re ipsa viridia sint. Sed observandum folia in omni Strychno per exsiccationem tantum lutea evadere, & Garziam, uti ipse fatetur, arborem ipsam nunquam vidisse. Haec itaque arbor species est Nucis vomicae, quod Hermannus in Mat. Med. Dalaeus & alii turo asserunt. STRYCHNOS foliis ovatis, cirrhis simplicibus. Linn. Mat. med. 78. Solanum arborescens indicum, foliis napecae majoribus magis mucronatis. Breyn. prod. 2. Clematitis indica spinosa, foliis luteis. Bauh. Arbor magna Serpentum. Grim. labor. 116. Modira-Caniram. Reed. malab. 7. lp. 10. t. 5. Lignum Colubrinum. Dal. Pharm. 358.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
