# Amoenitates academicae. Vol. 2 124

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2, LAPIS DE GOA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/124
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/124

Subsequenti nocte sese satis bene habuit, sed mane surgere & corpus movere satagens sentiebat tremorem in membris; accersitus exhibui mixturam hypnoticam, & intra paucas horas tremore liberatur aeger. Ejusd. Ligni 3ß assumta a muliere cachectica praeter tremorem excitavit & stuporem, ita ut aegra nullius rei curam haberet, nesciens se esse in mundo Revel vivere: curatur mixtura hypnotica. tulit Domina famulum suum ab adsumto hoc Ligno instar fatui extitisse. ERGO usus arboris contra Febres intermittentes, Morsus serpentum & Vermes. Dosis 3ß ad summum in decoctis; vel 3ß in Essentiis: Ligna enim tarissime in substantia propinari debent. Etsi tremores & stupores lignum hoc, secundum Autores nominatos, caussatum sit, e materia tamen medica non magis illud censemus ejiciendum, quam vinum e re cibaria, quod etiam in nimia dosi ingurgitatum eundem fere habet effectum. Prudentis enim Medici est dosin remediorum juste determinare, & hac arte e venenis saluberrima propinare medicamina, uti idem patetex Opio, Senega & aliis heroicis medicamentis.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
