# Amoenitates academicae. Vol. 2 125

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2, LIGNUM COLUBRINUM PEREGRINUM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/125
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/125

LIGNUM COLUBRINUM PEREGRINUM. XXII. LIGNUM COLUBRINUM tertium Garziae (§. XIX.) Veneno arcendo, & venenatis sagittis obtundendis idoneum esse fertur, id vero, cum non tantam, ac priora illa ligna, adhuc meruisse laudis famam, neque a Botanicis rite cognitum & examinatum fuisse, constet, id sicco, quod ajunt, jam praeteriisse pede religioni non duximus. XXIII. OPHIOXYLON foliis quaternis, Fl. zeil. 398. Linn. Mat. med. 474, teste Hermanno & Rurmanno, serpentum Morsibus, Venenis & Venenatis morbis opponi solet; sed quod, uti medicis magis ignotum, nostrum non facimus. Dosis est 3ß in infuso.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
