# Amoenitates academicae. Vol. 2 132

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2, II. CROTALOPHORUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/132
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/132

Maxima, quam vidi, pedum erat octo vel novem longitudine, pondere aequans octo vel novem libras Horrendum hoc animal clam in aedem Praefecti de la Blake Carolinae se surrepsit, ubi absque dubio sat diu delituisset, nisi omnia domestica animalia clamore inusitato domum inhabitantes de hoste praesente commonuissent: Canes, Porci, Meleagrides, avesque domesticae omnes, pari aestuantes odio, singularem significabant consternationem, crines cristasque erigendo; &, ut acerbitatem suam testatiorem facerent, eam circumcingebant, non tamen propius accedentes, quam ut ab invasione immunes essent. Minas interim eorum sprevit, lenteque derepsit. (a) Haec vipera, omnes inter, summa in motibus utitur tarditate. Nulla aggreditur animalia, nisi quae, praedae instar, ei inserviunt, vel quae injuria quadam eam lacessunt, dum agitatione crepitaculi vindictam ante denuntiat. In eo Americae tractu venenatissimus creditur hic serpens esse: nec multa obstant, quin & ipse credam, cum & maximus sit, & maxima det vulnera, in quae magnam veneni ingerit copiam. Remedium, quod adhibent Indiani, ne venenum ulterius spargatur, praeter partis laesae amputationem, cujus ante mentionem feci, suctio est vulneris, ex qua optatus interdum obtinetur effectus, dum exiguum illud deprea) Novaccalis Virginae depellitur Crotalophorus cultura Suum, qui hujus hostes sunt infensissimi, & serpentem totum excepto capite devorant, teste Cl. Kalmio nostrate in literis Philadelphia datis. deprehendatur. Ab hoc malo liberati semel quotannis eodem, quo vulnerati fuerunt, tempore, dolores persentiscunt periodicos (id quod etjam evenit ex punctione Tarantularum).

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
