# Amoenitates academicae. Vol. 2 135

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2, II. CROTALOPHORUS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/135
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/135

Black Snacke-Root. Coldenii. Radix sudorifera. UVULARIA caule perfoliato. Gron. Virg. 37. Radix cum aqua contusa ictui Candisonae applicatur apud noveboracenses. Cold. HYACINTHUS caule nudo, foliis linguiformibus acuminatis dentatis. Gron. Virg. Radix antifebrilis, cathartica. 14. Nullam vero harum (13) genuinam fuisse, demonstravit satis dilucide Cl. D. D. Tennentius Scuothus, qui sua, nisi fallor, industria, hoc ab Americanis sylvestribus tandem ante annum 1736, primum consequutus est, ut veram dignoscere candide illum edocuerint. Hic noster Tennentius eandem POLYGALAE esse speciem in scriptis suis postea palam fecit, quae tamen species Botanicis hucusque parum cognita fuit, & quae a reliquis speciebus, sub vasto Polygalae genere comprehensis, haud facile distingvitur. Ut igitur genuino habitu sese commonstret haec nostra Polygala, vere inventas in hunc usque diem illius Species, in praesenti enumerare constitui, ne in vera eligenda errori ulterius porta pateat: hujusque praeterea iconem subjungam, cum in Bibliothecis nostris rarissime conspiciatur illa a Plukenetio subministrata.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
