Latin
REGNUM LAPIDEUM
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 14
Unproofread scanNot analysed yet
Creta terrestris S. N. 48: 3, 4. fit ex marmore rudi, quod solverat aër, aqua, sol &ventus, uti patet ex Gottlandia (o). Humus Schisti S. N. 51: I. originem debet schisto, imbribus, aëre, geluque soluto (p). Ochra fit ex metallis solutis, quorum residuum eosdem colores induit, quibus mineram aëri expositam tinctam esse ubicunque deprehendimus. Vitriola pari modo ex destructis mineris aquam intrant. Muria, saxatilis, S. N. 14. 6. qua partes soli obversas solvitur in sabulum, quod in terram paulatim decidit, donec totum eadem destructionis methodo interierit (q), ut plures taceam. Tandem ex his nova, quam diximus, existit lapidum generatio, adeo ut unius destructio alterius restaurationi semper inserviat. Testacei vermes nec hoc loco praetereundi, qui ipsas petras durissimas arrodunt. Chonchae species Solen dicta lapides in Italia perforat &se intra istos recondit, adeo ut homines, antequam animalcula illa pro cibo obtineant, lapides diffringere teneantur. Cochlea, Faun. Suec. 1299. in praeruptis rupibus degens, exedit &perterebrat montes calcareos, uti vermes lignis pascuntur, quod nuper constitit ex observationibus Illustris De Geer.