# Amoenitates academicae. Vol. 2 144

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2, IV. SENEGA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/144
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/144

Ambae tincturae cum spirituosa, tum aquosa cum solutione Lacmus rubescunt; cum Syrupo violarum virescunt. Ostendit itaque solutio Lacmus acidum, Syrupus vero violarum alcali, contrario modo; quod exinde derivatur, cum acidum in radice latens citius detegatur solutione Lacmus, quam syrupo violarum; cum succus ille Laemus cum alcalino sit combinatus, syrupus vero violarum cum acido. Hinc elucescit & acidum & alcalinum quid adesse. Acidum porro demonstrat sapor, alcalinum vero mercurii sublimati praecipitatio, lenta licet, tamen contingens, alba quasi & nebulosa. Ex his allatis ac ex tincturis tam aquosis quam spirituosis, earumque sapore & modo agendi in partes oris interiores (36, concludo radicem constare particulis terrestribus, resinosis, gummosis atque salinis, summamque residere virtutem in salinogummosis. VI. VIRES. Vires hujus plantae sunt evacuatoriae, resolventes, & forte vulnerariae, quae omnia clarius significabo. 21. SIALAGOGA: quivis enim, qui vel minimam hujus portiunculam degustaverit, satis percipit, quam copiose confluat saliva; movet praeterea in fauce screatus copiosissimos.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
