Latin
X. SUCCEDANEA
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 151
Unproofread scanNot analysed yet
X. SUCCEDANEA. POLYGALAE VULGARIS (16. 1) radix analogam fere virtutem hac cum nostra habet Senega; huic tamen &sapore, imo vi &efficacia longe est inferior. Parisienses (*)hanc optato cum eventu in PLEVRITIDE cum affinibus adhibuerunt, licet vi debiliore agat. Screatus movet copiosos &sanguis postero die ab hujus usu minus coriaceus &multo floridior apparet, teste Godofr mat. med. t. 2. p. 141. Valdopere miror hunc Godofredum eandem solummodo ad XII. grana praescribere, cum ad senegam in dupla ratione tuto possit assumi. In votis omnino est, ut non neglige rent Medici nostrates, quid penes nos in viperarum puncturis efficere posset, tentare, donec copia esset verae Senegae. VALERIANA Sylvestris (Sive hortensis, quae longe praestantiori gaudet virtute) in tinctura cum Radice Senegae a Dn. Tennentio (*)du Hamel act. paris. 1740. nentio subjungitur, &quidem ad unciam unam cum semisse. Hanc valde depraedicat in morbis Dolorosis (32:41) &Tabe, (33) unde brevi convaluere aegroti. Non omnes modo, uti vera senega, excretiones pellit, sed etiam quidquam fovet Anodyni, quod ipse odor evidenter satis indigitat.