# Amoenitates academicae. Vol. 2 16

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2, REGNUM VEGETABILE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/16

Hoc tamen immotam illam veritatem, quae omnia vegetabilia per semina propagari inculcat, eo minus evertit, quo magis patet haec omnia esse partes plantae ex semine olim productas; adeo ut accurate loquendo nunquam sine semine nova proveniat planta (r). Sic plantae semina quidem producunt; ea vero ad speciem suam propagandam omnino inepta esse, nisi antecesserit FOECUNDATIO, quae mutuo inter diversos sexus connubio absolvitur, ubunde loquitur experientia. Ergo plantae suis etjam organis genitalibus instruantur necesse est, qua in re analogia cum animalibus obtinet. Quoniam in omni planta flores semper antecedunt fructus, inque iis semina soecundata emergere visum est, patet in floribus contineri partes genitales quae antherae & stigmata dicuntur, sicque etjam intra flores foecundationem absolvi. Fit vero haec mediante pollinis antherarum illapsu super humida stigmata, ubi pollen adhaeret, rumpitur & efflat materiam tenuissimam, quae absorbetur per stylum & ad seminum rudimenta defertur, ut haec ea ratione foecunda reddantur. Hoc facto partes genitales marcescunt, cadunt, immo totius floris mox subsequitur immutatio. Observare tamen licet in Regno vegetabili non semper unum eundemque florem continere organa genitalia utriusque sexus, sed saepe in uno thalamo tantum I (1) Browallii Exam. Epicris. siegesb. p. 13. tum marem & in altero feminam in eadem vel diversa planta adesse. Ut autem rite procedat negotium hoc foecundationis, utque nulla planta polline, huic rei inserviente, frustretur, totus in omni flore eo collineat apparatus antherarum & stigmatum elegantissimus. In plerisque enim floribus stamina circumdant pistilla, eandemque ferunt altitudinem, sed dantur quoque multae plantae ubi pistillum staminibus est longius & in his, quod mirum! flores fecit Creator nutantes, ut pollen facilius in stigma decidat: e. g.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
