Latin
TERRESTRES PARTICULAE
Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2 163
Unproofread scanNot analysed yet
Haec nubecula sensim fiebat omni momento densior, &incipiebant illa corpuscula non amplius apparere agitata, sed in hanc nubeculam colligi, quae tandem incipiebat descendere. Tunc tota haec pars in sua super ficie spectata erat calculus, &candidissima illa nubecula urinae sane erat calculus. Postquam sic steterat quiescens in calore 12 graduum, tempestate satis calida, &in aëre externo, post horulam non dum impletam, formabatur ad latera vasis calculus ubique &ad fundum, &in tota superficie, non videndus nudo oculo, sed per microscopia, Tandem ad omnia latera vasis concrescebant grana satis gravia, fiebant majora, ultimo tam magna, ut facile cum grano sinapi possent comparari: erant rhomboidea obtusa; &haec semper vidi in urina bona, deinde parallelopipeda inveni. Ex quibus elucescit, urinam deponere calculi materiam crystallisando; quapropter quasdam leges crystallisationis breviter percurram.