# Amoenitates academicae. Vol. 2 163

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2, TERRESTRES PARTICULAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/163
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/163

Haec nubecula sensim fiebat omni momento densior, & incipiebant illa corpuscula non amplius apparere agitata, sed in hanc nubeculam colligi, quae tandem incipiebat descendere. Tunc tota haec pars in sua super ficie spectata erat calculus, & candidissima illa nubecula urinae sane erat calculus. Postquam sic steterat quiescens in calore 12 graduum, tempestate satis calida, & in aëre externo, post horulam non dum impletam, formabatur ad latera vasis calculus ubique & ad fundum, & in tota superficie, non videndus nudo oculo, sed per microscopia, Tandem ad omnia latera vasis concrescebant grana satis gravia, fiebant majora, ultimo tam magna, ut facile cum grano sinapi possent comparari: erant rhomboidea obtusa; & haec semper vidi in urina bona, deinde parallelopipeda inveni. Ex quibus elucescit, urinam deponere calculi materiam crystallisando; quapropter quasdam leges crystallisationis breviter percurram.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
