# Amoenitates academicae. Vol. 2 167

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2, IV. CRYSTALLISATTO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/167
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/carl-linnaeus/amoenitates-academicae-vol-2/167

Quod autem acida in calculo nocent, ex sequentibus patebit. SACCHARUM per se & qua tale acidum quidem vix generat. A saccharo edulcorantur omnia acida & acria. Farinosis vero & fermentescentibus si saccharum adjiciatur, accelerat fermentationem, majoremque aciditatem creat, ut videmus in Confectionibus saccharatis, quibus large assumtis infantes acido copioso adeo divexantur. Saccharum etiam fibras teneriores & debiliores reddere, experientia confirmatur: α. Porci in insula Thomae ex Sacchari calamis altiles facti, carnes acquirunt tenerrimas, uti Capones. β. Puellae rusticae nostrates saccharatis utuntur, ut teneram, mollem & laxam carnem seu texturam, simi emque faciem induant. γ. Senes rigidissimis fibris, a saccharatis bene valent, at infantes male. d) Hystericae aegrotant a saccharatis, ob laxitatem intestinorum & acidum in primis viis. e) Saccharatis nimium indulgentes, de prostrato appetitu & debili ventriculo conqueruntur. XXIII. VEGETABILIA minus amara & minus calida in copia assumta, & plus quam vires vitae superare valent, abeunt in acescentiam. Si parum vini aut cerevisiae bibitur, acidum non generat. Si autem plus ingurgitetur, quam vires vitae digesserint, corpus mox gravabitur.

---

Carl Linnaeus, Amoenitates academicae. Vol. 2. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Amoenitates_academicae.
